Liber Deuteronomii*

Caput 15: Versus 1

Septimo anno.In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et praemium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fideiI Tim. 5.; unde:Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobisLuc. 6..Septimo anno.Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilaeus septies septem annis succedit.
(* Traductions européennes)